HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT VII: In quo imitamur apostolos

#Matth. XXVIII

Cumque regressi essent in Hierusalem omnes unanimiter, apostolos, usque ad eorum hospitia conduxerunt, deinde ad propria redierunt. Hanc processionem discipulorum, qui unanimiter de civitate sunt egressi, et post unanimiter regressi repraesentat Ecclesia singulis Dominicis diebus processionem faciens. Unde sicut illi egressi sunt praecedente Crucifixo, ita et nos de Ecclesia egredimur crucem praeferendo. Et licet non redierit cum eis crucifixus, nos tamen redeuntes crucem reportamus. Quia licet non redierit cum eis praesentia corporali, rediit tamen cum eis praesentia spirituali, juxta quod dixit: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. In eo ergo, quod egredimur crucem Domini praeferendo, repraesentamus, quia illi egressi sunt praeeunte Crucifixo. In eo quod crucem Domini reportamus, cum non redierit cum eis praesentia corporali, repraesentamus quod ait: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. In primitiva autem Ecclesia hujusmodi repraesentatio fiebat in Ecclesia quinta feria, quae tunc temporis aeque solemnis erat sicut prima. Quinta pro veneratione ascensionis. Prima pro reverentia resurrectionis. Unde in vulgare proverbium versum est, ut Dominicae diei dicatur cognata dies Jovis, quia antiquitus fuit aeque solemnis. Sed quia supervenerunt festa sanctorum, et celebrare tot festa erat quasi onerosum, ut in die Dominica fieret processio, deinceps in institutum.